monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 215, 1
Sacrosancti martyrii Symbolum , quod simul accepistis, et singuli hodie reddidistis, verba sunt in quibus matris Ecclesiae fides supra fundamentum stabile, quod est Christus Dominus, solidata firmatur. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus . Accepistis ergo, et reddidistis, quod animo et corde semper retinere debetis, quod in stratis vestris dicatis, quod in plateis cogitetis, et quod inter cibos non obliviscamini; in quo etiam dormientes corpore, corde vigiletis. Renuntiantes enim diabolo, pompis et angelis eius mentem atque animam subtrahentes, oblivisci oportet praeteritorum, et vetustate prioris vitae contempta, cum novo homine vitam quoque ipsam sanctis moribus innovare; et, sicut Apostolus dicit, quae retro sunt obliti, atque in ea quae ante sunt extenti, sequi ad palmam supernae vocationis Dei ; et credere quod nondum vides, ut merito possis ad id quod credideris pervenire. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus .